- CALERE
- CALEREapud Statium Theb. l. 2. v. 226.Interior sacris calet, et sonat aula tumultuFemineô, casta matres pinxêre coronâArgolides: pars virginibus circum undique fusaFoedera conciliant nova ---- ----Ad ignium festivorum amplitudinem pertinet. Quia enim auspiciô bonô et per sacrificia omnia, Foedera inprimis, fiebant, magnus erat Sacerdotum numerus, magnus Sacrorum apparatus, magna victimarum copia, unde postea ingentes epulae instruebantur. Sic Claudianus calida serta thalami vocat, l. 1. Stilicon. v. 3.Coniugii nec dum festi vos Regia cantusSopierat, cecinit fusô Gildone triumfos,Et calidis thalami successit laurea sertis.Et crassius Sidonius, cuius tempore contortiloquentia illa de familiari et communi Sermone, qui aliter, mistâ iam barbarie, placere non poterat, iu stylum transiverat:----- ----- Festorum afflata caloreIam minus alget hiems etc.Casp. Barthius Animadversion. ad Statium l. 3. p. 385
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.